A Millennium in the Archives of the Staffordshire and Stoke-On-Trent Archive Service


Grant By King Ethelred Of Three Hides At Abbotts Bromley To Wulfric, His Minister,
AD 996

Transcription

Pollente perpetualiter domini nostri Iesu Christi regno. Huius instabilitas vitae fortuitis atteritur casibus. Ac variis vilescendo meroribus. Terminum sue commutabilitatis iam iamque praesignat affuturum; ut veritatis praesagio predicta eius multiformia malorum iacula electorum corda non ad desperationemseu tedium divini amoris pervertant; verum etiam ad desideria regni celestis. Et ad piae devotionis famulatum magis magisque acuant; iuxta illud dominicum. His autem fieri incipientibus Respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemption vestra. Huiusmodi divini documenti oraculis premonitus EGO AETHELRED rex anglorum. Cuidam meo fideli ministro a populis Wulfric apellato quandam ruris trium scilicet cassatorum in loco quem accole vicini aet bromleage cognominant partem impendo; ut ipse dum sospitatem vitae habuerit illam sibi in usum necessarium sicut mater ei largita est voti compos optineat; & post vitae suae terminum cuicumquesibi placuerit relinquat superstiti. Consistat autem supra scripta tellus ab omni servitude secura. Tribus exceptis. Expeditione. Arcis. Pontisue constructione. Qui vero nostrum hoc donum evertere laboraverit; timeat se in profundo averni inmersum aeternaliter torqueri; nisi quantotius a sua perversitate discedat. Attamen siquislibet antiquum sive novum protraxerit libellum. & hanc nostrum titulationem superare nisus fuerit. Binis mortis periculis obiurgetur obnoxious. Quia aut rapina. Aut furto illum sub dole adeptus est. Huiusmodi terminis predicta tellus circumducitur.

Of tham lytlan hlawan to than longan snapan on tha straete forth aefter strete oth cume to than readan acon & thaer thwers ofer tha wuda thaet cyme in pire broces heafde & aefter pire broc thaet hit gaeth in blithe up aefter blithe oth hit cyme in ceabbe broc aefter broc thaet cume in than forde from tham forde aefter thaere strete the ligeth cumb welle lea oth cume on tha grene wege & forth aefter grene wege oth hit cymeth est to than lytlan lauwan. Thus hit haefde eadelm & aelfred & aethelwold swa swa hit Wulfsige the blaca & aescbryht hit ge aerdeden heom

Hoc libellus caraxatus est anno incarnationis dominice dcccc cx vi indictione ix. His testibus consentientibus quorum nomina inferius annotantur

Aethelred, rex anglorum
Aelfric, archiepiscopus [Canterbury]
Ealdulf, archiepiscopus [York]
Aelfheah, episcopus [Winchester]
Wulfstan, episcopus [London]
Aelfheah, episcopus [Lichfield]
Aescwig, episcopus [Dorchester]
Ordbryht, episcopus [Selsey – South Saxons]
Godwine, episcopus [Rochester]
Aelfwold, episcopus [Crediton]
Wulfsige, episcopus [Sherborne]
Sigar, episcopus [Wells]
Ealdred, episcopus [Cornwall]
Sigeferth, episcopus [place not named, but ?Lindsey]
Athulf, episcopus [Hereford]

Aelfthryth, mater regis
Aethelstan, filius Regis
Ecgbyrht, filius Regis
Eadmund, filius Regis
Eadred, filius Regis

Aelfsige, abbas
Aelfweard, abbas
Wulfgar, abbas
Byrhtelm, abbas
Leofric, abbas
Byrhtnoth, abbas
Keanulf, abbas
Aethelric, abbas

Aethelweard, dux
Aelfric, dux
Leofwine, dux
Leofsige, dux

Aethelmaer, minister
Ordulf, minister
Aethelmaer, minister
Byrhtwold, minister
Aethelric, minister
Aethelweard, minister
Wulfweard, minister
Leofwine, minister
Leofwine R, minister
Siwerd, minister
Sired, minister
Godwine, minister

William Salt Library (84/4/41)